- THEODORUS Balsamo
- THEODORUS BalsamoDiaconus, dein Nomophylax, et Cartophylax, tandem Patriarcha Antiochenus, eruditissimus sui secui. Spe sedis Constantinopolitanae, ab Isacio Angelo Imperatore lactatus, in Praesulum coetu, translationem ex una sede in aliam Canonibus non esse contrariam obtinuit, sed Dositheô, qui Patriarcha Hierosoly mitanus fuerat, ab Imperatore promotô, deceptus est. Scripsit notas in Nomocanonem Photii, et sylogen Constitution. Ecclesiasticarum, quorum ille in Biblioth. Iuris Canonici Iustelli, hae cum notis Car. Annibals Fabroti prodierunt. Sed commentarius eius in Nomocanonem, in Biblioth. Basiliensi, logeamplior exstat, quam qui Parisiis habetur: Scripsit porro meditationes in privilegia Patriarcharum, Responsiones ad Marcum Patriarcham Alexandriae: ubique acris contra Latinos, qui tum Antiochiam tenebant. Obiit A. C. 1203. Nic. Choniates, l. 2. Histor. Isacii Angeli. Iustelluns, Fabrotus, etc. Nic. Lloydius. Restituerunt illi Viri docti iam pridem opusculum, quod sub Paratitlorum nomine, Auctoris nullâ mentione factâ Latine ediderat Leunclavius, cum verus eius titulus sit, Συναγωγὴ τῶ εἰρημένων ἐν τῷ Κώδικι, καὶ τοῖς Διγέςοις, καὶ νεαραῖς διατάξεσι, περὶ Ε᾿πιςκόπων καὶ Κληρικῶν, καὶ Μοναχῶν, καὶ τραγμάτων εὐαγῶν, ἔτι δὲ καὶ Ι᾿ουδαίων καὶ αἱρετικῶν, Collectio expositiontum in Codice et Digestis et Novellis constitutionibus de Episcopis et Clericis et Monachis et rebus sacris, atque etiam de Iudaeis et Haereticis, uti in Bibliotheca Iuris Canonic. veter. editut. Constat id libris 3. Vide iam laudatos Iustellum filium et Fabrottum, istum princ. Notar. ad hanc Collect. in Bibl. cit. p. 1377. illum Praefat. eiusd. Bibl. sub fin.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.